TESTO DEL LIED

"Avicula"
di Anicius Manlius Severinus Boethius (c480-524)

Quae canit altis garrula ramis
ales, caveae clauditur antro.
huic licet inlita pocula melle
largasque dapes dulci studio
ludens hominum cura ministret,
si tamen arto saliens texto
nemorum gratas viderit umbras,
sparsas pedibus proterit escas,
silvas tantum maesta requirit,
silvas dulci voce susurrat.
repetunt proprios quaeque recursus
redituque suo singula gaudent.
nec manet ulli traditus ordo,
nisi quod fini iunxerit ortum
stabilemque sui fecerit orbem.