TESTO DEL LIED

"Veni Creator"
di anonimo

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita;
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.
Qui Paracletus diceris,
Donum Dei altissimi,
Fons vivus, ignis, caritas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Dextrae Dei tu digitus,
Tu rite promissum patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Te utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio quia mortuis,
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.

Amen.